monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXIV_G ΚΕΦΑΛ. ΚΔ′. Περὶ τοῦ μοναχοῦ τοῦ παρὰ γνώμην τοῦ ἁγίου εἰς τοὺς γονεῖς ἀπελθόντος, κᾀκεῖ τελειωθέντος. <<<     >>> XXV_G ΚΕΦΑΛ. ΚΕ′. Περὶ τοῦ ἐξελθόντος μοναχοῦ τῆς μονῆς, οὗτινος ἐν τῇ ὁδῷ δράκων ὑπήντησεν.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXIV_L De puero monacho quem sepultum terra proiecit.

1 Gregorius. Quadam quoque die dum quidam eius puerulus monachus parentes suos ultra quam deberet diligens, atque ad eorum habitaculum tendens, sine benedictione de monasterio exiisset, eodem die mox ut ad eos pervenit, defunctus est. Cumque esset sepultus, die altero proiectum foras corpus eius inventum est, quod rursus tradere sepulturae curaverunt.
2 Sed sequenti die iterum proiectum exterius atque inhumatum sicut prius invenerunt. Tunc concite ad Benedicti Patris vestigia currentes, cum magno fletu petierunt ut ei suam gratiam largiri dignaretur. Quibus vir Dei manu sua protinus communionem dominici corporis dedit [Colb. παρρησιώτατος. Reg. παραπλήσιος.] dicens: Ite, atque hoc dominicum corpus super pectus eius cum magna reverentia ponite, et sic sepulturae eum tradite.
3 Quod dum factum fuisset, susceptum corpus eius terra tenuit, nec ultra proiecit. Perpendis, Petre, apud Iesum Christum Dominum cuius meriti iste vir fuerit, ut eius corpus etiam terra proiecerit, qui Benedicti gratiam non haberet.
4 Petr. Perpendo plane, et vehementer stupeo.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.104 csg213.51 csg214.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik